- HELLESPONTUS
- HELLESPONTUSfretum angustum inter Propontidem, et mare Aegaeum, Asiam ab Europa septem non amplius stadiorum intervallo disterminans. Stretto di Gallipoli, Castaldo, Braccio di S. Georgio. Volater. Baudr. inter Thraciam et Asiam min. Extenditur a Sept. in Mer. per 45. fere mill. nempe a Propontide usque ad mare Aegaeum. Maxime restringitur ad Austr. inter Sestum et Abydum, nunc lex Dardanelles. Hinc aliquando quibusdam Gall. lex bouches des Dardanelles. Ovid. in Ep. 18. Heroid. Leander Heroni. v. 137. et seqq.Fluctibus immodicis Athamantidos aequor a canent,Vixque manet portu tuta carins suo.Hoc mare cum primum de virgine nomina mersaQuae tenet, est nactum, tale suisse puto.Et satis amissâ locus hic infamis ab Helle,Utque mihi parcat, crimine nomen habet.Invideo Phryxo; quem per freta tristia tutumAurea lanigero vellere vexit ovis.Ovis illa Aries fuit, qui postea inter sidera collocatus est, teste eodem Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 12. v. 3.Impositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,Tempora nocturnis aequa diurna facit.Vide Diod. Sic. l. 4. Solin. c. 15. magnum vocat. Sic enim ait, Omnis autem magnus Hellespontus strrngitur in stadia septem. Latitudinem dat ei Hom. Il. η.Σῆμά τε οἱ χεύσωσιν ἐπὶ πλατεῖ Η῾λληςπόντᾳ.Ita etiam Q Calaber l. 9.Μεςςηγύς τε ποληος ἰδ᾿ εὐρέος Ε῾λληςπόντου.Longitudinem Ovid. Met. l. 13. v. 408.Longus in angustum quâ clauditur Hellespontus.Idem Fast. l. 4. v. 565.Perque urbes Asiae longum petit Hellespontum.Rapiditatem devique Catull. Carm. 64. in Epithal. Pelei et Thetidos v. 354.Qua passim rapido diffunditur Hellesponto.Unde Musaeus,Νήξομαι Ε῾λλήςποντον ἀγάῤῥοον.Et ante eum Homer.Ο῞ςςους Ε῾λλήςποντος ἀγάῤῥοος εντὸς ἐθργει.Vide Voss. ad P. Melam p. 7. Plin. l. 4. c. xI. et 12. Strab l. 1. p. 49. et l. 2. p. 124. l. 7. p. 331. et l. 13. p. 583. Nic. Lloyd. Item, reg. Asiae, pars Mysiae, apud mare praedictum. Ubi urbes Cyzicus, Parium, Lampsacus, Abydus cum Dardano. Hinc Hellespontiacus. Ferrar, Et reg. Hellespontias, Steph. Cum Cycladibus et Asia proprie dicta, Proconsularem olim provinciam constituebat, vide Salmas. ad Solin. p. 806.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.